- BUTUNTUM sive BUTUNTOS
- BUTUNTUM, sive BUTUNTOSvulgo Bitonto, urbs Apuliae Peucetiae mediterranea nobilis et frequens. Populi Butuntinenses Plinio, l. 3. c. 11. dicuntur. Butunti, Martiali,Haec malo quoque, Flacce, quam Butunlos.Bitunti, in Tabul. Peutingeriana, etc. Unde Butuntini dicti sunt terrarum rum tumores, qui in Agrimensoriae Auctoribus pro terminis; eoquod quod apud populos hos tumuli istiusmodi pro terminis haberentur, salmas. ad Solin. p. 88.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.